- CHYTRI
- I.CHYTRICypri civitas. Vide Steph.II.CHYTRIfestum fuit, apud Athenienses, percelebre, in quo omne seminum genus in olla coquere solebant, Dionysio, et Mercurio operantes, ut Theoph. scribit. Proprie pars Liberalium Anthestreiorum. Scholiastes Aristophanis ad Acharn. φησι Α᾿πολλόδωρος, Α᾿νθεςτήριακαλεῖςθαι κοινῶς ὅλην τὴν ἑορτὴν Διονύσῳ ἀγομένην, κατα μέρος δὲ Πιθοιγίαν, Χόας, Χύτρους. Et quidem pithoegia celebrabntur die 11. mensis Anthesterionis, Choes 12. Chytri 13. teste Harpccratione: quamquam praefatus Scholiastes Choum et Chytrorum eundem esse diem statuit. In his autem, non minus ac in Dionysiis, Lenaeis ac Panathenaeis, fabulas suas committebant Tragici, uti discimus ex Diog. Laertio in Plat. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. Tit. 1. dicatumque hoc festum Mercurio terrestri fuit, uti legimus apud Theopompum Scholiasti Aristophanis citatum; Quod einim sibi id sacrum dicit Bacchus, apud eundem Comicum Rams, hinc est, quod non solum per Διόνυσον sen Bacchum; sed per Mercurium etiam, Sol intelligatur, ut ait Vossius, de Idolol. l. 2. c. 13. sub fin. De Mercnrio vero verba Scholiastis Ran. ista sunt: Ε᾿πειτα θύειν αὐτοῖς ἔθος ἦν, Ο᾿λυμπίων μεν Θεῶν οὐδενὶ το παραπαν, Ε῾ρμῇ δὲ χθονίῳ, Hinc sacrificare iis mos erat, Olympiorum quidem Deorum nemini, Mercurio autem Terrestri. Idem de eodem ex Theopompo memorat, ut, cum Deucalionaeô diluviô periisset genus humanum, superstites omne seminum genus in olla coxerint Mercurio Terrestri, quo mortuis eum redderent propitium; neminem vero ex olla hac gustare ausum, atque illud esse initium festi istius, quod Χύτροι sive Ollare festum diceretur. Quis autem hic Mercurius fuerit, clarius exponit Vossius, l. 2. c. 57. ubi censet, Mercurium Olympium fuisse Solem nostrum: Terestrem autem illum Antipodum. Idem eo se mclinare quoque dicit, ut Charon Graecus et Romanus non alius sit quam Mercurius ille inferus, cui nomen forre a ira, quia minister sit irae divinae: ut sic proprie sit Angelus malus, malas animas ad loca suppliciis destinata deferens. Sane Psalmô 78. v. 49. habes hauc vocem. Latine est: Misit eos in iram naris suae, excandescentiam et furorem et angustiam, immissionem Angelorum malorum. Ubi Rabbini ex eo, quod subicitur de Angelis malorum, colligunt, Iram, Excande centiam, Furorem, Angustiam, esse nomina spirituum, quibus Deus utitur in malis puniendis. Vide omnino Voss. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.